Scene I of the play Dulcitius
O p e r a d r a m a t i c a
D u l c i t i u s
__________________________________________________
[ P e r i o c h a ]
Passio sanctarum virginum Agapis Chioniae et Hirenae quas sub nocturno silentio Dulcitius praeses clam adiit, cupiens earum amplexibus saturari; sed, mox ut intravit, mente captus ollas et sartagines pro virginibus amplectendo osculabatur, donec facies et vestes horribili nigredine inficiebantur. deinde Sisinnio comiti iussu perpuniendas virgines cessit; qui, etiam miris modis illusus, tandem Agapem et Chioniam concremari et Hirenam iussit perfodi.
[ P e r s o n a e ]
Diocletianus, Agapes, Chionia, Hirena, Dulcitius, Sisinnius, Milites, Coniunx Dulcitii, Ostiarii.
[ S c a e n a I ]
Diocletianus: parentelae claritas ingenuitatis vestrumque serenitas pulchritudinis exigit, vos nuptiali lege primis in palatio copulari, quod nostri iussio annuerit fieri, si Christum negare nostrisque diis sacrificia velitis ferre.
Agapes: esto securus curarum, nec te gravet nostrum praeparatio nuptiarum, quia nec ad negationem confitendi nominis, nec ad corruptionem integritatis ullis rebus compelli poterimus.
Diocletianus: quid sibi vult ista, quae vos agitat, fatuitas?
Agapes: quod signum fatuitatis nobis inesse deprehendis?
Diocletianus: evidens magnumque.
Agapes: in quo?
Diocletianus: in hoc praecipue, quod, relicta.vetustae. observantia religionis, inutilem christianae novitatem sequimini superstitionis.
Agapes: temere calumpniaris statum dei omnipotentis. periculum
Diocletianus: cuius?
Agapes: tui reique publicae, quam gubernas.
Diocletianus: ista insanit; amoveatur!
Chionia: mea germana non insanit, sed tui stultitiam iuste reprehendit.
Diocletianus: ista dementius bachatur; unde nostris conspectibus aeque subtrahatur, et tertia discutiatur.
Hirena: tertiam rebellem tibique penitus probabis renitentem.
Diocletianus: Hirena, cum sis minor aetate, fito maior dignitate.
Hirena: ostende, quaeso, quo pacto!
Diocletianus: flecte cervicem diis et esto sororibus exemplum correctionis et causa liberationis.
Hirena: conquiniscant idolis, qui velint incurrere iram celsitonantis! ego quidem caput regali unguento delibutum non dehonestabo pedibus simulachrorum submittendo.
Diocletianus: cultura deorum non adducit inhonestatem, sed praecipuum honorem.
Hirena: et quae inhonestas turpior, quae turpitudo maior, quam ut servus veneretur ut dominus?
Diocletianus: non suadeo tibi venerari servos, sed dominos principumque deos.
Hirena: nonne is est cuiusvis servus, qui ab artifice pretio comparatur ut empticius?
Diocletianus: huius praesumptio verbositatis tollenda est suppliciis.
Hirena: hoc optamus, hoc amplectimur, ut pro Christi amore suppliciis laceremur.
Diocletianus: istae contumaces nostrisque decretis contraluctantes catenis inretiantur et ad examen Dulcitii praesidis sub carcerali squalore serventur.
AAVV (s.f.). Gallimachus, complete Latin-French work, in HROTSVITHA (ROSWITHA) DE GANDESHEIM COMEDIES, (retrieved on 10/04/2021), <http://remacle.org/bloodwolf/tragediens/roswitha/theatre.htm>